carmina Cenomanensia 1

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Cuius ab aeterno succedunt iura salutis

Numine, praecelso colitur hic Christus honore;

Hinc pia, quae genuit dominum, Maria coruscat,

Virgo parens et virgo manens in fine dierum.

5

Hic honor atque decus seclis memorabile cunctis

Praesulis Aldrici nomen factumque rependens,

Secula quod referent donec consumpta recedant.

Sed magis ut coeptum sequeretur gloria votum

Et bene dispositum celsa consisteret arce,

10

Inclita sanctorum posuit veneranter ibidem

Pignora Gervasii, testis pro sanguine Christi,

Nec minus et socii Prothasii morte sub una,

Et quibus assurgit Stephani redimita corona,

Singula constituens proprio de corpore dona.

15

His quoque caelestis retinet quos litera scriptos

Ac sibi delectos, steterant cum tempora necdum,

Alma tui sanctos copulat devotio rite

Nec sine spe certa pietatis perficit usum,

Solaque de numero solius gratia Christi

20

Certa refert novitque suam de nomine plebem.

Quae precibus nostris miserandi porrigat aurem,

Votaque secreta referens in culmine caeli

Munera conciliet nobis virtute superna,

Pluribus et felix maneas tu causa salutis.